STAY INFORMED
Must Watch Videos
Terce Latin
V.Deus, in adjutorium meum intende.
R.Domine, ad adjuvandum me festina.
V.Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R.Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.
Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.
Maria, Mater gratiæ
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula.
Amen.
Antiphona
Maria Virgo assumpta est * ad æthereum thalamum, in quo Rex regum stellato sedet solio.
Psalmus 119
Ad Dominum cum tribularer clamavi, * et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis * et a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam?
Sagittæ potentis acutæ, * cum carbonibus desolatoriis.
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; * multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; * cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 120
120:1 Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
120:2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
120:3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
120:4 Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
120:5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
120:6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
120:7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
120:8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Psalmus 121
121:1 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus.
121:2 Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Jerúsalem.
121:3 Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cujus participátio ejus in idípsum.
121:4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
121:5 Quia illic sedérunt sedes in judício, * sedes super domum David.
121:6 Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
121:7 Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
121:8 Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
121:9 Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen.
Antiphona
Maria Virgo assumpta est ad æthereum thalamum, in quo Rex regum stellato sedet solio.
Capitulum Ecclesiasticus 24, 15
Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
R. Deo gratias.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea benedixit te Deus in æternum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Deus, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda, humano generi præmia præstitisti: tribue, quæsumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitæ suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
Dive Deeper
GET CONFIDENT IN YOUR FAITH
Explore the fascinating world of Catholic teachings with Dr. Marshall. Together you’ll unpack the brilliant answers the Church gives to tough questions about the Faith. The best part: you go at your own pace. Start this exciting journey today.