STAY INFORMED
Must Watch Videos
Compline Benedictine
Ad Completorium secundum Ordinem Sancti Benedicti
V. Iube, domne, benedicere.
Bened. Noctem quietam, et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens.
R. Amen.
Lectio brevis
Epistola Beati Petri Apostoli Prima 5: 8-9
Fratres: Sobrii estote et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.
De examine conscientiæ et confessione
V. † Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cælum et terram.
Pater noster, quod dicitur totum secreto.
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
In recitatione a solo, et quando non præest sacerdos, semel tantum ac simul ab omnibus ita fit confessio:
Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaëli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaëlem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Deinde dicitur:
Misereatur nostri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam æternam. Amen.
† Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.
Expleta confessione et absolutione, subiungitur:
V. † Converte nos, Deus, salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, † in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri. Alleluia vel Laus tibi, Domine.
Antiphona
Miserere * mihi, Domine, et exaudi orationem meam.
Psalmus 4
Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiæ meæ, * in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, * et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde? * ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; * Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare; * quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Sacrificate sacrificium iustitiæ, et sperate in Domino. * Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: * dedisti lætitiam in corde meo.
A fructu frumenti, vini, et olei sui, * multiplicati sunt.
In pace in idipsum * dormiam, et requiescam;
Quoniam tu, Domine, singulariter in spe * constituisti me.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 90
Qui habitat in adiutorio Altissimi, * in protectione Dei cæli commorabitur.
Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; * Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi, * et sub pennis eius sperabis.
Scuto circumdabit te veritas eius: * non timebis a timore nocturno:
A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, * ab incursu, et dæmonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; * ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis, * et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea; * Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum, * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandavit de te, * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te, * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis, * et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum; * protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; * cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum, * et ostendam illi salutare meum.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 133
Ecce nunc benedicite Dominum, * omnes servi Domini:
Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri.
In noctibus extollite manus vestras in sancta, * et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion, * qui fecit cælum et terram.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphona
Miserere mihi, Domine, et exaudi orationem meam.
Hymnus
Te lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia
Sis præsul et custodia.
Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata;
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.
Præsta, Pater piisime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne sæculum. Amen.
Capitulum Prophetia Jeremiæ 14: 9
Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine, Deus noster.
R. Deo gratias.
Responsorium Breve
V. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
R. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R. Commendo spiritum meum.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R. Subumbra alarum tuarum protege nos.
A sabbato ante dominicam I Passionis usque ad feriam IV Hebdomadæ sanctæ, in Officio de Tempore, in responsorio brevi omittitur Gloria Patri, et huius loco repetitur responsorium, ut sequitur:
R. br. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
Et repetitur: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R. Commendo spiritum meum.
V. In manus tuas, Domine.
R. Commendo spiritum meum.
V. Custodi nos, Domine, up pupillam oculi.
R. Sub umbra alarum tuarum protege nos.
A sabbato ante dominicam in albis usque ad feriam VI infra octavam Pentecostes inclusive, responsorium breve dicitur hoc modo:
R. br. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, * alleluia, alleluia.
Et repetitur: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, alleluia, alleluia.
V. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R. Alleluia, alleluia.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, alleluia, alleluia.
V. Custodi nos, Domine, up pupillam oculi, alleluia.
R. Sub umbra alarum tuarum protege nos, alleluia.
Antiphona
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dorientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace (T.P. Alleluia.).
Nunc † dimittis servum tuum, Domine, * secundum verbum tuum in pace.
Quia viderunt oculi mei * salutare tuum:
Quod parasti * ante faciem omnium populorum.
Lumen ad revelationem Gentium, * et gloriam plebis tuæ Israël.
Antiphona
Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dorientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace (T.P. Alleluia.).
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Visita, quæsumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Benedictio Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
Antiphonæ finales Beatæ Mariæ Virginis
I
A sabbato ante dominicam I Adventus usque ad diem I februarii inslusive:
Antiphona
Alma Redemptoris mater, quæ pervia cæli
Porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat, populo: tu quæ genuisti,
Natura mirante, tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
Sumens illud Ave, peccatorum miserere.
Usque ad diem 23 decembris:
V. Angelus Domini nuntiavit Mariæ.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
Oremus.
Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
A die 24 decembris:
V. Post partum, Virgo, inviolata permanisti.
R. Dei Genetrix, intercede pro nobis.
Oremus.
Deus, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda, humano generi præmia præstitisti: tribue, quæsumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitæ suscipere, Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum.
R. Amen.
II
A die 2 februarii usque ad feriam IV Hebdomadæ sanctæ inclusive:
Antiphona
Ave, Regina cælorum,
Ave, Domina Angelorum:
Salve, radix, salve, porta,
Ex qua mundo lux est orta:
Gaude, Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora.
V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem, contra hostes tuos.
Oremus.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium: ut, qui sanctæ Dei Genetricis memoriam agimus; intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
III
A dominica Paschatis usque ad feriam VI infra octavam Pentecostes inclusive:
Antiphona
Regina cæli, lætare, alleluia;
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit, sicut dixit, alleluia:
Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus.
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus; ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
IV
A sabbato post octavam Pentecostes usque ad feriam VI ante dominicam I Adventus inclusive:
Antiphona
Salve, Regina, mater misericordiæ; vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevæ. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis Matris Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, præparasti: da, ut cuius commemoratione lætamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
V. Divinum auxilium maneat semper nobiscum.
R. Amen.
Dive Deeper
GET CONFIDENT IN YOUR FAITH
Explore the fascinating world of Catholic teachings with Dr. Marshall. Together you’ll unpack the brilliant answers the Church gives to tough questions about the Faith. The best part: you go at your own pace. Start this exciting journey today.