Memorare in Latin

MEMORARE, O piissima Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia,
tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,
esse derelictum.

Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater, curro,
ad te venio, coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi,
verba mea despicere;
sed audi propitia et exaudi.
Amen.

Comments Policy: I reserve the right to delete comments that are offensive or off-topic. If your comment contains a hyperlink to another site, your comment automatically goes into "Comments Purgatory" where it waits for release by way of moderation.