Matins Latin

Ad Matutinum

V.Domine, labia mea aperies.
R.Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.Deus, in adiutorium meum intende.
R.Domine, ad adiuvandum me festina.
V.Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R.Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen.
Alleluia.

Invitatorium
Ave, Maria, gratia plena; * Dominus tecum.
Repetitur
Ave, Maria, gratia plena; * Dominus tecum.

Venite, exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro: præoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei.
Ave, Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos; quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipse conspicit.
Dominus tecum.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius. Venite, (genuflectitur usque Deum) adoremus et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus eius et oves pascuæ eius.
Ave, Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Dominus tecum.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde: Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Ave, Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Dominus tecum.
Ave, Maria, gratia plena, * Dominus tecum.

Hymnus
Quem terra, pontus, sidera,
Colunt, adorant, prædicant,
Trinam regentem machinam,
Claustrum Mariæ baiulat.

Cui luna, sol et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa cæli gratia,
Gestant puellæ viscera.

Beata Mater, munere
Cuius supernus Artifex,
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.

Beata cæli nuntio,
Fecunda Sancto Spiritu,
Desideratus gentibus
Cuius per alvum fusus est.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.

Antiphona I
Benedicta tu * in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Psalmus 8
Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Quoniam elevata est magnificentia tua * super cælos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, * lunam et stellas quæ tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es eius? * aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; * et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus eius, * oves et boves universas, insuper et pecora campi,
volucres cæli, et pisces maris * qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona I
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Antiphona II
Sicut myrrha * electa odorem dedisti suavitatis, sancta Dei Genetrix.

Psalmus 18
Cæli enarrant gloriam Dei, * et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, * et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ, neque sermones, * quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum, * et in fines orbis terræ verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum; * et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam; * a summo cælo egressio ejus.
Et occursus ejus usque ad summum eius; * nec est qui se abscondat a calore eius.
Lex Domini immaculata, convertens animas; * testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; * præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; * judicia Domini vera, justificata in semetipsa:
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, * et dulciora super mel et favum.
Etenim servus tuus custodit ea; * in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; * et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, * et emundabor a delicto maximo.
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adiutor meus, * et redemptor meus.
V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona II
Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis, Sancta Dei Genetrix.

Antiphona III
Ante torum * huius Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis.

Psalmus 23
Domini est terra, et plenitudo eius; * orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum, * et super flumina præparavit eum.
Quis ascendet in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus et mundo corde, * qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo:
Hic accipiet benedictionem a Domino, * et misericordiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, * et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ? * Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, * et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ? * Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona III
Ante torum huius Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis.

V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea benedixit te Deus in æternum.

Pater noster (secreto usque ad « Et ne nos ») qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, (et absolvitur clara voce:)
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

Absolutio
Precibus et meritis beatæ Mariæ semper Virginis et omnium Sanctorum, perducat nos Dominus ad regna cælorum.
R. Amen.
V. Jube, domne (Domine), benedicere.

Benedictio
Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria.
R. Amen.

Lectio I Ecclesiasticus 24, 11-13
In omnibus requiem quæsivi, et in hereditate Domini morabor. Tunc præcepit et dixit mihi Creator omnium, et, qui creavit me, requivit in tabernaculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hereditare, et in electis meis mitte radices.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.
R. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: * Quia quem cæli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. * Quia quem cæli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V. Jube, domne (Domine), benedicere.

Benedictio
Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
R. Amen.

Lectio II Ecclesiasticus 24, 15-16
Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.

R. Beata es, Virgo Maria, quæ Dominum portasti, Creatorem mundi: * Genuisti qui te fecit et in æternum permanes Virgo.
V. Ave, Maria, gratia plena; Dominus tecum. * Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes Virgo.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes Virgo.
V. Jube, domne (Domine), benedicere.

Benedictio
Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem.
R. Amen.

Lectio III Ecclesiasticus 24, 17-20
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho: quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.

In festis B. Mariæ Virginis quolibet anni tempore occurrentibus, et omnibus insuper anni diebus extra Adventum ac tempus a Septuagesima ad Sabbatum sanctum inclusive, omisso sequenti responsorio, dicitur Te Deum.

Te Deum laudamus: * te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et universæ Potestates:
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestatis gloriæ tuæ.

Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.

Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia,
Patrem * immensæ maiestatis;
Venerandum tuum verum * et unicum Filium;
Sanctum quoque * Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriæ, * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna cælorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, * in gloria Patris.

Judex crederis * esse venturus.
(Sequens versus dicitur flexis genibus.)
Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum Sanctis tuis * in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic hereditati tuæ.
Et rege eos, * et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies * benedicimus te;
Et laudamus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto * since peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, * quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine speravi: * non confundar in æternum.

Ad Laudes

Quando Matutinum separatur a Laudibus, dicitur:
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Vel, in choro aut in communi:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oratio
Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: præsta supplicibus tuis; ut, quit vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per eundem Dominum.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.

Comments Policy: I reserve the right to delete comments that are offensive or off-topic. If your comment contains a hyperlink to another site, your comment automatically goes into "Comments Purgatory" where it waits for release by way of moderation.